Hľadaný výraz: 1Mach 5,37-39, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
37 Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Raphon trans torrentem. 38 Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “ Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis; 39 et Arabas conduxit in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in proelium ”. Et abiit Iudas obviam illis.

1

mail   print   facebook   twitter